factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus
peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret
quosdam discipulos
dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at
illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in
Iohannis baptismate
dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma
paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post
ipsum ut crederent hoc est in Iesum
his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus
Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
erant autem omnes viri fere duodecim
introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per
tres menses disputans et suadens de regno Dei
cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes
viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos
cotidie disputans in scola Tyranni
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui
habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius
sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et
spiritus nequam egrediebantur
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis
exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen
Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum
septem filii qui hoc faciebant
respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et
Paulum scio vos autem qui estis
et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et
dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati
effugerent de domo illa
hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque
gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes
illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes
actus suos
multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt
libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis
illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita
Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam
fuero ibi oportet me et Romam videre
mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi
Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes
argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit
viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene
totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens
quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
non solum autem haec periclitabitur nobis pars in
redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in
nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam
tota Asia et orbis colit
his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes
magna Diana Ephesiorum
et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno
animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus
comitibus Pauli
Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt
discipuli
quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius
miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et
plures nesciebant qua ex causa convenissent
de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum
Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem
reddere populo
quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium
quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim
est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse
magnae Dianae Iovisque prolis
cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos
esse et nihil temere agere
adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque
blasphemantes deam vestram
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent
adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro
consulibus sunt accusent invicem
si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia
poterit absolvi
nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus
obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus
istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam